# Nova stereometria doliorum 53.5-8

Kepler, Nova stereometria doliorum, 53.5 to 53.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/53.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/53.5

merorum: qui licet operosissimè tractentur & subtilissimè, per divisionem diametri in particulas) o0000, tandem tamen inepti fiunt ad refutandam hanc proportionem. In superiori exemplo erat Ps noncuplum ipsius PB, sit ergo etiam segmentum Glob. HEA noncuplum dimid j Citrij, ab AEP circa PE immobilem descripri. Quaeratur segmentum HEA. Erat AL 22, LK vel PE 27. Quadrata ergo sunt 484. & 729. Cum autem areae circulorum sint vt radiorum quadtrata ad se invicem, & AC circulus supra habuerit 10050 23661: venient in aream HPE, quę basis est segmenti propositi, parres 15137 64977, Et cum PA fuerit; & residuum ad diametrum 243, semidiamr 123. Vt ergò 243, ad 123, vel huius loco ad 100000, sic; ad 1234 semis, augmentum altitudinis segmenti pro altitudine Coni aequalis, idque in dimensione usitata Canonis: cum sit altitudo segmenti PA. in hac dimensione. 2439, Ergo altitudo Coni aequalis, 3673 semis, cuius pars tertia 1224 semis, ducta in aream basis supra inventam, creat corpus segmenti 1852848331848. cujus pars nona est 20 58720 36872. Atqui supra corpus Citri totius erat 36 &c, dimidium ergò 18 24638 77472, quod est quidem minus nona parte de segmento, minus etiam decimâ ejus, sed in hac infida, circa minima, numerorum tractatione. Nam agitur de quantitare corporis, quod minus est quàm vicies millesima Globi. Et oritur quidem differentia hujus corpusculi (multò major eo de quo controvertimus) ex vnica centies millesima particula semidiametri: quia sinus arcus AE, hoc est PE fuit assumptus 21951, qui paulo erat major, minor tamen quam 21952. Quod si assumseris 21952, & cum hoc reperieris processum, corpus Citrij prodibit 42 47320 62579, cujus dimidium 21 &c, jam est majus nonâ parte segmenti hic inventi, nimirum quia etiam 21952 est major justo. Per hos igitur numers nihil depromi potest contra expressam in Theoremate propertionem dimid.j Citrij ad suum globi segmentum.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
