# Nova stereometria doliorum 60

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/60

THEOREMA XXIX. Si Citrium, Pruna, Fusum Parabolicum, Fusa Hyperbolica, & Conus duplicatus, omnia truncata, hab uerint eosdem circulos, tam truncantes, quam medium corporum: Citrium erit maximum, reliqua eodem ordine magnitudinis corporum, quo hic sunt recensita. Demonstratur facile ex antecedenti. Nam Citrium creatur segmento circuli, Pruna ex segmentis verticalibus Ellipseon, Fusa ex segmentis verticalibus Paraboles, & Hyperbolarum, Conus duplicatus ex Triangulo Isoscele. Cùm autem corpora statuantur habere eosdem circulos truncantes: arcus igitur omnium linearum creatricum sese mutuò secabunt in punctis duobus, per quae circuli truncantes transeunt. Et cùm idem omnibus corporibus tribuatur circulus maximus corporis medius: ergò lineae creatices omnes sese mutuò rangunt in communi vertice, qui ex circumductu figurae cujusque creat illum circulum totius corporis medium. Cùm autem sectiones Conicae sese mutuò amplectantur ordine hic attributo: segmenta etiam sese mutuò excedent eodem ordine. Conus igitur duplicatus & truncatus (in Schemate XVIII. rectis lineis HAEGCF contentus) erit minimus: Ei primùm Hyperbolae singulae singulas tunicas circumducent, ut fiant Fusa Hyperbolica truncata; superinducet & Parabole unam, ut fiat Fusum Parabolicum: tum Ellipses singulae rursus addent singulas, ut fiant Pruna Elliptica truncata. Tandem Circulus, arcu FSQCG ultimam induet ei tunicam, facietque Citrium truncatum. IH. XXX. Problema Geometris propositum. Proportionem indagare segmentorum Citrij, Olivae, Pruni aut fusi, factorum plano axi parallelo. Vsus eius non potest esse obscurus, scientia deest. In extensione verò soliditatis Citrii in rectum, sc. in Prismatis cylindrici portionem, respondet tali segmento Citrij, segmentum portionis illius cylindricae, factum superfic e, quae similis est cylindraceae, seu potius parti involutae chartae quodammodo: nam in unam plagam est recta, & rectae in basi portionis Cylindraceae parallela; sursum verò est curva, non tamen curvitate neque circuli, quod certum est, neque sectionis conicae, quantum mihi constat: etsi inter conicas, Ellipticae fit similior, quia superius magis flectitur. Et si de huius curvitatis lineâ constaret; nondum tamen ex ea, per hactenus quidem constituta, daretur soliditas talis portionis. Conclusio huius Supplementi. Age nunc, SMELLI, Geometrarum nostri seculi decus, legitimam hujus Problematis, caeterorumque quae hic desiderantur demonstrationem nobis expedi: reservatur, ni fullor, haec inventio Tibi, ut existat Mecoenatum aliquis, qui fuae sortunae sulendorem reputans, & Gerecundusi instigatus, dignum altquid haec sollertia, quo scilicet notabilis aliqua tuae resfiat accessit, remuneretur, proque. Citrio numerieo, Malum aureum rependat. II. Pars. STEREOMETRIA DOLII AVstriaci in specie.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
