# Nova stereometria doliorum 61

Kepler, Nova stereometria doliorum, AD QVOD GENVS FIGVRARVM PRAEMISSARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/61

AD QVOD GENVS FIGVRARVM PRAEMISSARVM pertineat figura Dolij Austriaci. Praemissis igitur generalibus, quae de stereometria regularium tam ex Archimede quam ex proprijs inventionibus, ad demonstrationes intelligendas vtilia videbantur jam propius ad proposi tum venio, multaque ab Archimede itidem non tacta, de corporibus in eadem Sphaer a Parallelepipedis, eorumque Cylindris & Conis, sed quae dolij Austriaci naturam vnicè attinere videbantur, sub titulo Stereometriae Dolij Austriaci infero, & praemisso Archimedis supplemento adjungo. Dolij namque figura est Cylinder ventricosus; seu accuratiùs loquendo, dolium intelligitur diremptum in duos veluti Truncos duorum Conorum, quibus vertices in contraria vergentes, intelliguntur praesecti ligneis dolij Orbibus, Basis verò communis, divisionem Conorum faciens, est circulus per dolij ventrem amplissimus. In Schemate XVIII. hic subjuncto, Cylinder intelligitur HEGF, Conus ABC, & alter huic aequalis ab AC versus ND: vertices praesecti EBG, & aequalis illi alter ab HF, versus ND. Trunci AEGC, AHFC, communis basis AC. Quae igitur de Gylindris & de Conorum truncis vera sunt, eadem etiam ad figuram dolii possunt applicari, quippe quae parum à Cylindro, minusque à trunco conico abit, dum asserum conniventia, hic per rectam CRF intellecta, extrorsum versus, in buccositatem nonnullam flectitur. Accuratissimè, omnis dolij figura, est medius truncus, vel Citrii ex circuli segmento, vel Pruni ex verticali parte Ellipsis, vel Fusi Parabolici, plerumque verò Hyperbolici, praesectis utrinque verticibus aequalibus. Ratio cur Fusum Hyperbolicum dicam, est hęc; quia dolia buccositatem plerumque recipiunt in ventrem medium: versus extrema & orbes utrinque ligneos, magis ad rectitudinem conicam accedunt, ut circuli lignei facilius trudi adstringique adigendo possint Hoc verò facit & Hyperbola, & nata ab illa, Conoides & Fusum, ut brachia eius à medio flexu sensim degenerent in recti tudinem Asymptaton. Facitidem ex parte & Fusum Parabolicum & Prunum Ellipticum, sed evidentissimè Hyperbolicum Fusum: Prunum verò Ellipticum minus minusque; nec omne, sed gracile tantum, & quodâ segmento verticali Ellipsis est, cuius axis post truncationem, ad Focum usque non pertingat: quae cautio etiam in Parabolico Fuso locum habet. Oliva verò, ex Ellipsis segmento inter vertices medio creata, contrarium facit, nam versus extrema magis flectitur, quàm in medio, quod abhorret à dolij figura. Etsi non negaverim propter insensibilem differentiam istarum figurarum, esse dolio quandoque etiam ex Olivae trunco figuram; at non studio artificis, sed aberratione manus constitutam. Nunquam vero ullum dolium constitutum puto ex ventre Sphaeroidis Archimedei; quam, ut verae proximam nondum notis aliis, quarum gene sin supra docui) CLAVIVS subiecit: paratus tamen interim (verba Clavij, si quis accuratiorem invenerit, eam libenti animo & grato acceptare. Nam Sphaeroidis longi, quod in medio justam & dolijs aptam habeat buccositatem, flexura versus truncatos vertices nimia est, nec ulla vincula in ea possent diu haerere.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
