# Nova stereometria doliorum 64-2

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/64-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/64-2

THEOREMA II. In Truncis Conicis reliqua omnia manent, nisi quod inter truncos proximos ab illo, qui latus diametro basis habuerit aequale, plus variatur arearum suarum proportio, quàm si Cylindri pro Truncis Conicis essent, inter truncos remotiores minus. Cùm enim angulus comprehensus à latere Trunci, & à diametro basis minoris, sit maior Recto, competet non in semicirculum, sed in arcum semicirculo minorem. Ducatur igitur ipsi AC parallela PQ, secans semicirculum in punctis P, Q, & perpendiculares IN, HM, EK, in punctis R. S. V. & connectantur puncta I. H. B, cùm punctis P. Q. Repraesentat igitur jam PQ Virgam mensoriam, QI, QH, QB diametrum basis detruncati Coni; IP, HP, BP, latus trunci, dimidia longitudo Tabularum in dolijs: & anguli QIP, QHP, QBP obtusi & aequales inter se, quippe in eodem segmento PQl stantes, causam praebent aequalem per has omnes figuras, variationis eius, quam hic explicandam sumpsi. Rursum igitur area PIQ, est ad aream PHQN PBQ, ut IR, ad . & BV: cùm igitur ab inaequalibus IN, HM, ablata sint aequalia RN & SM: residua IR & HS erunt in proportione maiori: magis igitur est sensibilis differentia arearum PIQ. PHQ, quam arearum AIC AGC.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
