# Nova stereometria doliorum 65

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/65

Contra decrementa perpendicularium sunt maxima apud A: minora igitur erunt apud P. Et apud Pevanescunt perpendiculares Truncorum, apud A verò evanescunt perpendiculares Cylindrorum: minori igitur proportione decrescunt areae PBQ, propiores fini P: quàm areae ABC, propiores fini A. At prius propiores initio I, maiori proportione decrescebant PHQ, quam AHC. Hoc theorema praecipuè notabile est propter hallucinationem aliam diuturniorem, circa comparationem Truncorum conicorum inter se, cuius infra fiet mentio. Porrò elenchum hallucinationis dictae continet sequens

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
