# Nova stereometria doliorum 67

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/67

Ad eundem modum & Cubus est solidorum omnium, quae aequalibus cum illo, superficiebus continentur, capacissimus. Et Polyedrorum Hoperimetrorum, quo fuerit quodlibet Sphaerae similius, ordine & numero laterum: hoc capacius est: Icosaedron quidem capacissimum, quia plurimis Basibus contentum, ut circulus infinitis quasi Basibus. Haec omnia Pappus habet libro V. Sed & de segmentis diversorum globorum, Isoperimetris demonstravit Archimedes, capacissimum esse Hemisphaerium omnium globi segmentorum, quae aequali superficie contineantur. Haec quidem praestat figuris caeteris, circuli & globi natura, cùm sunt Isoperimetrae. Quando verò remittitur ijs aequalitas superficiei, vicissimque datur Polyedris eadem sphaera circumscripta; contrarium contingit nonnullis, ut Dodecaedron sit majus Icosaedro, quod demonstrarunt Apollonius & Hypsicles ad Euclidem: at hoc propter eandem globinaturam accidit, & propter similitudinem figurae cum globo, quae hic regnat. Prius enim cum aequales essent superficies, similitudo cum globo consistebat in multitudine superficierum: Hic cum angulorum in varijs figuris ponatur orbis aequalis, & dispositio per illum ordinata: similitudo cum globo consistit in multitudine angulorum, quae maior est in Dodecaedro, quam in Icosaedro. Cùm haec sic habeant, facile apparet, etiam inter corpora, quae planorum aequali numero continentur, id esset capacius in globo, quod est globi similius: Vbi similitudo consistit in aequalitate & similitudine superficierum, & ordine angulorum. Haec igitur Cubo adsunt, prae reliquis globi Parallelepipedis. Quare Cubus erit capacior. Haec quidem dixis est ex Analogia, Nunc plenam subijcio demonstrationem, quae sanè difficultatem aliquam habet ex eo, quod solidi sectiones minutae concipiendae sunt in Schemate plano. In Schemate proximè subjecto sit Sphaerae circulus maximus AGB, diameter huius, idemque & axis sphaerae AB, & sit Latus Cubi in Sphaera AG, diagonios unius quadrati Cubici GB. Columnae igitur binis quadratis Basibus, quae sphaerae eidem inscribuntur, aut sunt altiores Cubo, Basesque quadratas Cubicis minores habent, aut sunt humiliores Cubo, Basi. bus quadratis laxioribus Sit primò Columna altior Cubo. Ducaturigitur ipsi GA altitudini Cubi, parallela longior in circulo quae sit DF, secans GB in K: Similiter & Schema XX. ipsi GB, diagonio quadrati Cubici, ducatur parallela ex

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
