# Nova stereometria doliorum 68

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/68

puncto D, fine altitudinis columnae, quae sit DE, diagonios quadrati Columnaris, dico columnae FDE corpus, esse minus corpore cubi AGB. Est enim DK ad BK, ut GK ad KF; & vicissim ut FK ad KB, sic GK Na ad KD: sed AG est minor quam f FK, & GB est maior quam KB. Maior est igitur proportio AG ad GB, quam FK ad KB. Maior igitur est earundem AG ad GB, proportio, quam GK ad KD: sed AG ad GB est proportio sub semidupla. Minor igitur est proportio GK ad KD, quam sub semidupla, & GK vel plus potest dimidio ipsius KD, vel aequat KD, vel ea etiam longior est. Facta verò est appositio ad corporis cubici altitudinem per ductum duorum quadratorum columnarium utrinque, in particulam altitudinis KD. E contrario facta est diminutio à corporis cubici crassitie, per ductum quatuor Quadratorum, columnaris aequalium, circa corpus columnae, in particulam decrementi, qua semilatus quadrati cubici differt à semilatere quadrati columnaris: quod decrementum est ad GK decrementum semidiagonij, ut AG ad GB, nimirum eius sub-semiduplum. Neque tamen hic expressa est omnis diminutio, quia quatuor hosce laterculos speciei quadratae, minoris, quam est quadratum cubicum, circumjacent adhuc duodecim columellae, quae itidem de crassitie cubi sunt diminutae. Quod si laterculi quatuor circa columnam, diminuti de corpore cubi, maiores sunt laterculis duobus supra & infra adjectis ad corpus cubi; multò magis tota diminutio de corpore cubi, superabit adjectionem altitudini factam. Atqui maiores sunt quatuor laterculi laterales, duobus laterculis altitudinis, quod sic probo. Est enim unus quilibet laterculorum lateralium ad laterculum altitudinis, ut decrementum lateris cubici, ad incrementum altitudinis, sc. cuius dimidium est KD. Sed decrementum lateris cubici, ad incrementum altitudinis, habet proportionem compositam ex proportione AG ad GB, & GK ad KD. Nam ut decrementum semilateris, ad decrementum semidiagonij GK, sic AG ad GB, quae est pars proportionis una: altera est ipsa proportio GK ad KD: Atqui proportiones hae duae junctae constituunt aliquid minus subdupla. Est enim AG ad GB sub semidupla, & GK ad KD minor quam sub semidupla. Semis autem & minus quàm semis composita, faciunt in nus quam totum.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
