Latin
THEOREMA
Kepler, Nova stereometria doliorum 69
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo vnus laterculus lateralis ad vnum altitudinis, habet proportionem minorem subduplâ: vnus ergo altitudinis, non est planè duplum vnius lateralis, &vnus altitudinis, non planè aequat duos laterales, sed minor est: &per consequens duo altitudinis, sunt minores quatuur lateralibus: Et igitur adjectio facta altitudini, minor est diminutione factà de lateribus cubi. Columna igitur Sphaerae, altior cubo, est minor corpore cubi. Sit secundò columna Cubo humilior, &ducatur ipsi GA altitudini Cubi, parallela in circulo minor LN, pro altitudine columnae, &ipsi GB diagonio plani cubici, ducatur ex L parallela LM, pro diagonio quadrati columnaris cubico maioris, secans GA in O. Rursumigitur, ut prius, est, ut MOad OA, sic GO decrementum altitudinis ex vna parte ad OLincrementum semidiagonij Sed BG est minor quam MO, &GA est maior quam OA. Ergo proportio BG ad GA, quae est in Cubo semidupla, minor est quàm GO ad OL. Maior est igitur proportio GO ad OL, quàm semidupla Sed proportio inter incrementum semidiagonij OL, &incrementum semilateris quadrati, est semidupla. Ergo compositis semiduplà &plusquàm semiduplâ in vnam, erit proportio GO decrementi dimidiae altitudinis ad incrementum semilateris, maior duplâ. Sed per ductum duorum quadratorum cubicorum in GO, creantur laterculi duo diminuti de altitudine corporis cubici. Contrâ per ductum quatuor quadratorum cubicorum, in incrementum semilateris, creantur laterculi quatuor, qui sunt maiores ea adjectione &circumpositione, quae facta est circa corpus Cubi. Nam etsi appositis his quatuor laterculis, adhuc hiat columna, deficientibus quatuor columellis, apud quatuor erecta columnae latera; tamen vicissim excedunt hi laterculi altitudinem columnae, octo alijs columellis aequealtis cum illis deficientibus, crassioribus tamen quàm illae. Harum enim crassities est GO, illarum crassities est ad OL, ut AG ad GB, minor sc. quàm OL, multo igitur minor quam GO. Tribus igitur nominibus octo crassae columellae excedentes, sunt maiores quatuor exilibus deficientibus. Quatuor igitur laterculi dicti, sunt maiores appositione, factà ad corpus cubiQuod si igitur incrementum semilateris esset praecisè dimidium ipsius eo: quod creatur à GO, ductâ in duo quadrata, aequale esset ei, quod creatur ab incremento semilateris, ducto in quadrata quatuor. At minus est incrementum semilateris, dimidio ipsius Go, ut demonstratum. Quare &quatuor laterculi quadrati, minores sunt duobus laterculis altitudinis. Multo igitur minor est adjectio, facta ad latera cubi, quàm diminutio, facta de altitudine. Columna igitur Sphaerae, humilior cubo Sphaerae, minor est corpore Cubi in eadem Sphaera. At prius etiam altior Cubo, minor erat illo: nulla igitur Columna sphaerae, quadratarum basium &rectangulorum laterum, assequitur corpus Cubi in eadem Sphaerà: quod erat demonstrandum.