Latin
THEOREMA V
Kepler, Nova stereometria doliorum 70
Unproofread scanNot analysed yet
Quia igitur GL ipsius LA est dupla, erit CA ipsius LA tripla. Vt verò CA ad AG, sic AGad LA. Tribus autem existentibus proportionalibus continuè, vt prima est ad tertiam, sic quaprima, est triplum dratum primae est ad secundae quadratum, quia ergo CA rertiae LA, quadratum etiam ipsius CA diametri erit triplum quadrati AG, secundae. Et quia quadratum AC aequat quadrata AG, GC, juncta, quorum AG est tertia pars, erit GC duae tertiae ipsius AC, &sic quadratum GG duplum erit quadrati AG. Igitur AG est latus Cubi inscripti sphaerae AGG, &AC est diagonios quadrati Cubici, vel latus Tedraedri inscripti eidem sphaerae. Dico Cylindrum, cuius diameter baseos, est GC, altitudo GA, esse omnium Cylindrorum, quibus est haec diagonios AC, capacissimum, seu maximo corpore. Nam quia, GC, puncta sunt in superficie sphaerae, &linea GG est diameter basis unius: tota igitur circumferentia illius basis stabit in circumferentia sphaerae; sic &basis opposita, cuius unum punctum A At si AGlatus est Cubi, &GC diagonios lateris Cubici necessatio in circulo GC, &sic in Sphaera, inscriptum erit quadratum cubicum, cuius oppositi duo anguli G, C, sic &in circulo basis oppositae per A traductae. Itaque Cylindrus jam definitus, habebit inscriptum Cubum eiusdem secum altitudinis, cuius omnes anguli stant in superficie sphaerae. Rodem modo etiam in alio quocunque sphaerae circulo, cuius verbi gratia IC idiameter, intelligitur inscriptum quadratum columnae, cuius altitudo IA, &quadrati unius, anguli duo I. C. oppositi, quadrati alterius anguli A, X: itaque Cylindro AlC columna aequealta inscripta est.