# Nova stereometria doliorum 71.1-4

Kepler, Nova stereometria doliorum, 71.1 to 71.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/71.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/71.1

Atqui omnium Columnarum ad Cylindros aequealtos, quibus inscribuntur, eadem est proportio; Cubus verò omnium in sphaera Columnarum est maximus, Cylinder igitur AGC, cubo sphaerae circumscriptus, omnium aliorum Cylindrorum in sphaera, ut AIC, maximus est. Eadem demonstratio potest etiam per Schema XIX. in hunc modum institui Cylindri tres terminentur in H, G, A, punctis, eandem habentes diagonion CA, bases CH, CG, CB, altitudines HA, GA, BA. Sit autem quadratum CG duplum quadrati GA, & CH brevior, CBlongior ipsâ CG. Descendant perpendiculares in CA, quae sint HM, GL, BK Cùm igitur sit CGA rectus, erit ut quadratum CG ad quadratum GA, sic recta CL ad rectam LA, dupla scilicet eius; & ut quadratum CH ad quadratum HA, sic CM ad MA, & ut quadratum CB, ad quadratum BA, sic (K ad XA. Vt verò quadrata CH, CG, CB inter se, sic sunt etiam bases Cylindrorum circulares inter se. Quare ut CM, CL, CK inter se, sic etiam sunt bases cylindrorum inter se Componitur autem proportio Cylindrorum ex proportione basium & proportione altitudinum. Ergo rectangula tria, sub CM, CL, CK, quae habent proportionem basium, & sub HA, GA, BA altitudinibus, habent inter se proportionem Cylindrorum. Permuratim autem ut AM, AL, AK inter se, sic sunt inter se etiam quadrata altitudinum AH, AG, AB. Est igitur quantitas eadem LM, quae adijcitur ad LA, & aufertur ab LC; & vicissim quantitas est eadem LK, quae aufertur ab LA, & adijcitur ad LC. Cùm aum autem CL sit dupla ipsius LB, proportio igitur CM brevioris, ad GL longiorem, est maior dimidia proportione eversa ipsius MA tanto longioris, ad LA breviorem. Vt si CL sit 20, LAjO, deinde CMjo, MAjj, proportio 20 ad j9. maior est dimidia proportione ipsius;; ad jo, hoc est 22 ad 20. Nam proportio 22ad 20 habet duo elementa, 22 ad 2j, & 2j, ad 20, quorum utrumque minus est proportione 20 ad ic.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
