# Nova stereometria doliorum 71.5-7

Kepler, Nova stereometria doliorum, 71.5 to 71.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/71.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/71.5

Est igitur proportio MA ad LA, & sic quadrati HA ad quadratum GA, minor quàm dupla proportionis CL ad CM. Sed rectarum ipsarum HA ad G proportio est dimidia quadratorum, & duplae proportionis dimidia, est simpla. Ergo altitudinis HA ad altitudinem BA propor, tio minor est, quàm LC ad MC, proportio basium. Rectangulum igitur sub HA, CM, repraesentans cylindrum CHA, minus est rectangulo sub GA, CL, repraesentante cylindrum CGA, quia CM est brevior in sua proportione, HA longior in suâ. Idem demonstratur versis argumentis etiam de cylindro CBA. Nam proportio CK longioris ad Cl breviorem, est minor quàm dimidia proportionis eversae AK brevioris adAL longiorem. Vt si CL sit 20, LA jo, de inde CK2j. KA9. Proportio 20 ad 2) minor est quam dimidia ipsius 9 ad j0, vel igad 20. Nam proportionis jg ad 20 elementa duo, ig ad j9, & j9 ad 20, sunt singula maiora proportione 20 ad 2j. Proportio igitur LA ad AK, hoc est quadrati GA ad quadratum AB, maior est quam dupla KC ad CL: & sic linearum GA ad AB proportio maior est, quàm KC ad CL; nec quanto BA brevior est ipsa GA in proportione sua, tanto vicissim longior ECK quàm CL in sua; & rectangulum sub BA, CK minus est rectangulo sub GA, CL, cylinder igitur CBA minor cylindro CGA: solus igitur CGA omnium maximus.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
