# Nova stereometria doliorum 73-2

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA VI. Problema. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/73-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/73-2

THEOREMA VI. Problema. Dato Cylindro & Trunci conjugati latere, vel basis minoris diametro, inuenire trunci conjugati lineas reliquas. Oportet autem proportionem lateris uel basis in Cylindro ad datum latus vel basin Trunci, esse minorem proportione diametri et altitudinis Cylindri junctarum, ad diagonium. Datus esto Cylinder AGCX, basis diametro CG, altitudine GA, diagonio AC: & Trunci data esto diameter basis CT; & proportio CG ad CT sit minor proportione CG, GA junctarum ad CA. Oportet invenire latus trunci & diametrum basis maioris. Fiat ut CG ad GA, sic CT, ad aliquam, puta AT: & super CA, struatur triangulum ex CT, AT. Nam quia proportio CG, GA ad CA est maior, quam proportio CG ad CT, erit etiam maior quam GA ad AT, & junctis terminis, maior erit proportio CG, GA ad CA, quàm earundem CG, GA ad CT, TA. Ac proinde CT, TAjunctae maiores erunt, quàm CA, poterit igr fieri triangulum exCT, TA super CA. Scribatur autem circulus circa C, T, A, puncta; & ex C, ipsi TA aequalis extensa, applicetur circulo in V, & connectantur AV, dico TA, CV esse Trunci coniugati latera acclivia, AV diametrum basis maioris. Connexis enim TV punctis, cùm

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
