# Nova stereometria doliorum 74-2

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/74-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/74-2

THEOREMA VII. Si fuerint Cylinder & Truncus Conicus coniugati, & differentia diametrorum in basibus trunci secetur in proportione, quam habent inter se quadrata, diametri Basis, & altitudinis Cylindri; erit hoc diametri quadratum, aequale rectangulo, sub minore diametro Trunci, & sub composita ex hac & segmento, quod diametro Cylindri respondet. Sit AGCX cylindri sectio: diagonios AC: dividat autem hanc perperpendicularis à G in partes CL, LA, sic ut CL respondeat ipsi CG. Formetur etiam sectio Trunci ATGV, super eadem AC diagonio, per VI praemissam, cuius diametri, minor CT, maior AV, & ablatâ ab AV, ipsi CT aequali VB, residuum esto BA. Cùm igitur ATCV quadrilaterum stet in circulo, quadratum ab AG, erit aequale rectangulis duobus, & sub TG, AC, & sub TA, CV, id est quadrato de TA vel CV, junctis, Ablato igitur quadrato ipsius AT, à quadrato ipsius AC, restabit rectangulum sub TC, AV, hoc est sub BV VA.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
