# Nova stereometria doliorum 76-2

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/76-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/76-2

THEOREMA VIII In Cylindro & Trunco conico coniugatis, altitudinum proportio componitur ex proportione Diametrorum in Basibus, minori Conici trunci, & utraque Cylindri, & ex proportione perpendiculi, ad latus acclive Trunci. In Schemate XXI. Sint figurae conjugatae CGAX & CTAV, in quibus diametri baseon, Cylindri GG, XA, Trunci minor VCT, maior VA, sitque perpendiculum Trunci TR, latus acclive TA. Dico proportionem altitudinum Cylindri GA, ad Trunci TR, componi ex proportione GC ad GT, & ex proportione AT ad TR. Theorematis ipsius facilis est demonstratio, nec minus tamen separatim fuit tradenda, ob Corollaria & Analogiam notabilem. Cùm enim sit CG ad GA, sicut CT ad TA, permutatim igitur, erit GG ad CT, ut GA ad AT: Sed proportio GA ad TR, composita est ex proportione GA ad AT, & ex proportione AT, ad TR: ergo etiam ex GC, ad CT, & ex AT ad TR. Corollarium & Praxis quaerendae altitudinis. Datis GT, & VA, per praemissam, datur etiam quadratum ipsius CG; data verò proportione huius quadrati CG, ad quadratum GA, datur etiam quadratum GA, & quadratum TA.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
