# Nova stereometria doliorum 77.1-4

Kepler, Nova stereometria doliorum, 77.1 to 77.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/77.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/77.1

Sed & differentia ipsarum CT, VA, nota est, sc. BA: & quadratum TA, minus est quadrato TR, parte quarta quadrati BA, in omni conjugatione. Anguli enim ad C & T, aequales sunt, & CT, VB aequales, ex Hypothesi, atque etiam parallelae: connexis igitur B, T, erit BT aequalis ipsi CV: sed haec est aequalis ipsi TA, ex hypothesi: Ergo BTAilosceles est cuius TR perpendiculum: itaque BR est aequalis ipsi RA, eòque quadratum BA, quadruplum ipsius RA. Ablata igitur parte quarta quadrati BA à quadrato TA, restat quadratum TR, altitudinis Trunci, quod comparatum cum quadrato GA, constituit quaesitam proportionem. Exempla. Sit TC19 AV. 22. Quod si quadratum GC fuerit ad GA duplum:erit quadratum GC ut prius, 399. Erit igitur quadratum GA 399 semisses, vel 798 quadiantes: proinde cùm quadratum de 19 sit 361, erit etiam TA361 semisses vel 722 quadrantes. Denique cum differentia CT & VA, sc. 19 & 22, sit 3, quadratum 9, pars quarta, 9 quadrantes: aufer hos à 722, restant 713 quadrantes pro quadrato TR. Ita constituitur pr oportio quadrati GA ad quadratum TR, quae 798 ad 713. Sit verò alia conjugatio, quadrata sc. AG, GC aequalia, & sic etiam quadrata AT, TC: & maneat CT. 19. VA 22. Erit quadratum TA 1444 quadrantes, eoque quadratum TR 1435 quadrantes: Et proportio quadrati GA ad quadratum TR quae 1596 ad 1435, vel in minimis, quae 228 ad 205. Aliud Exemplum. Sit TC 19. AV20. seu quod idem est 57, & 60. ut communicent cum ternario, propter usus secuturos. Deinde sit quadratum GC ad quadratum GA, non duplum, ut 2. ad 1. vel ut 8. ad 4. sed minor, ut 7. ad 4. Cùm ergò per praemissam, differentia, quę hic est;, sit dividenda in proportione 7 & 4, tota igitur est, ut 11. eòque alij termini sunt assumendi, communicantes cum 11, scilicet 627. & 660. ut sit differentia 33. de qua pars respondens quadrato GC, est 21. Composita igitur VD est 648. quam duc in minorem diametrum 627, provenit 406 296, quadratum GC, quod estad quadratum GA, ex hypothesi, ut 7. ad 4. Ergo quadratum GA232 169 cum septima, seu 928 677.squadrantes. Est autem quadratum minoris TC 393 129, Et ut 7 ad 4, sic quadratum TC ad quadratum TA, quod erit ideò 224. 645 & 1 septima, seu 898581- quadrantes. Differentia diemetrorum est 33. cuius quadratum 1089, & eius quarta pars, toridem quadrantes. Aufr hoc à quadrato Hic ergò est proportio q. GA ad q.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
