# Nova stereometria doliorum 81

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/81

Tertiò, cum omnium coniugationum caeterarum cylindri sint minores cylindro coniugationis duplà proportione usae: crescant verò trunci aliquarum coniugationum supra suos cylindros coniugatos: quaeritur nûm hic excessus tantus sit, ut aequet vel superet cylindrum per coniugationes omnes maximum, & si hoc, quae sint ergo diametrorum proportiones, in quibus truncus fiat cylindro maximo aequalis? Haec igitur sequentibus aliquot Theorematis nobis sunt expedienda, quantum quidem eius per meam scientiam fieri poterit: sunt enim ad aestimationem & comparationem doliorum cumprimis necessaria.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
