# Nova stereometria doliorum 82

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/82

Cùm autem talium bases ipsae, sint ut corpora; etiam sic erit basis cylindri, trunco aequalis, ad bases duas trunci: itaque constabit ex earum & mediae proportionalis trientibus singulis Clavius lib V Geometriae Practicae, cap. III. utitur hoc theoremate non nihil transformato, quod & supra tetigi: sed principia demonstrationis adhibet difficiliora, nec evidenter cum meis connexa; lucis ergo causa meis principijs uti malui. Exemplum. Sint diametri 19. 22, duc utramque inscipsam, & in se mutuò: erunt quadrata 361. & 484 & medium proportionale 418. Summa omnium 1263. cuius pars tertia 421 pro corpore Trunc, ut 361 est corpus Cylindri minoris.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
