# Nova stereometria doliorum 84

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/84

THEOREMA XIV. Cylinder aequalis Trunco & aequealtus, maiorem illo diagonion habet. Nam per praemissam, Cylinder eandem habens cum illo, aut aequalem, minor est Trunco, si aequealtus; maior igitur aliquis, Trunco scilicet aequealto aequali, maiorem etiam habet diagonion. THEOREMA XV. omnes proportiones diametrorum Trunci, locum habentes in coniugatione proportionis certae, locum etiam habent in coniugatione proportionis maioris. Nam quia CT, TA in qualibet conjugatione minui possunt, ab aequalitare, usque dum junctae fiant aequales ipsi CA: AV verò vicissim augeri, usque dum aequet AC, CV, vel AT, TC, CV quibus ergò conjugationibus minor est proportio AT, ad TC, maior scilicet AT, respectu TC:illis etiam plus variari potest diametrorum CT, AC proportio. Omnis igitur mutatio proportionis, quae valet, ubi AT est parva, valet etiam, ubi AT est maior; sed ibi ubi AT est maior, plures valent. Propter hunc igitur concursum Conjugationum variarum, in jsdem proportionibus diametrorum, locum habet sequens comparatio. THEOREMA XVI. Omnis Cylinder, altior maximo, super eadem diagonio, habet ex Cylindris maximo humilioribus, socium sibi aequalem, quem subcontrarium dicemus. Nam cum proportio basium permutata est proportionis altitudinum; Cylindri aequales existunt Respiciatur igitur SchemaXIX, in quo sit CGA Cylinder maximus, basi CG, altitudine GA. Sumatur altior illo CHA, dico inveniri humiliorem, ut CBA, cuius BA altitudo, sit ad HA altitudinem prioris, ut est basis vel quadratum CH, ad quadratum CE. Nam ubi majus datur & minus, ibi datur & aequale. Sed CH quadratum crescit à quantitate nulla, continuè cum lineis CQ, GI. CH, CG, CB, CP, usque ad quadratum diametri CA, faciens proportiones omnis generis. Vicissim altitudo, initio sumpto à longitudine diametri AC, decrescit cum lineis AQ. AI, AH, AG. B, AP, per omnes itidem proportiones, sic ut fiat proportio quacumque data proportione maior, donec altitudo absumatur in punctum A.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
