# Nova stereometria doliorum 85

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/85

Ergò ubi decrementa altitudinum AB, praecipitantur per omnes proportiones, in infinitum crescentibus proportionum augmentis, ibi incrementa quadratorum CB, magis magis minuuntur, & incrementa proportionum decrescunt. Et cum detur Cylinder humilior, quàm CHA, idemque maior eo, ut est CGA, eoque minori proportione HA ad GA, quam quadrati CG ad CH: descendendo igitur versus B, transitus erit per aliquod punctum, ubi proportio BA ad HA, quae prius erat minor, quippe plus crescens) fiat equalis proportioni quadrati BC ad quadratum HC, quippe minus crescens, cùm prius esset maior. Exempla sunt in calculo ad Th. IV. & V. Cylindrorum aequalium.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
