# Nova stereometria doliorum 86

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/86

THEOREMA XVIII. In coniugatione proportionis dupla minoris, Truncus aequalis Cylindro coniugato, habet altitudinem, minorem altitudine Cylindri, qui coniugati socius, eidemque aequalis est, coniugationis tamen diversae. Nam truncus aequealtus tali socio cylindro, qui conjugato sit aequalis, maior est illo, per XIII. Maior igitur est etiam conjugato suo cylindro. Qui igitur coniugato suo est aequalis corpore, non erit eiusdem cum illo altitudinis. Aut igitur altior aut humilior. Non verò altior, per XVII. praemissam: Ergo humilior. Ex eo verò Trunci, per X huius, fiunt minores cylindro conjugato, donec tandem evanescant. Corollarium. Posito quod dolia constent puro Trunco conico duplicato: dolia oblonga, ventribus modicis, capaciora sunt cylindricis eâdem figurae longitudine, ventre carentibus: nunquam verò fit, ut habeant ventres adeò immanes & prodigos, per quos rursum fiant minus capacia dolijs cylindricis eadem figurae longitudine,

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
