Latin
THEOREMA XIX
Kepler, Nova stereometria doliorum 87
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim, cum Cylinder in vna qualibet conjugatione sit Truncorum omnium principium: Sit verò in conjugationibus hic propositis, cylinder minor cylindro maximo, erunt etiam Trunci, à cylindro suo conjugato proximi, Inde verò per augmentum AB comque altiores, cylindro maximo minores differentiae diametrorum CT, AV, crescunt, usque dum fiant maiores cylindro maximo, ut jam est demonstratum. In hoc igitur incremento ipsius AB, quoad TR minor fuerit altitudine GA, cylindri sui conjugati, maior verò altitudine cylindri maximi; contingit semel, Truncum aequalem fieri cylindro maximo. At non crescunt in infinitum trunci eiusdem conjugationis, crescente AB, sed per X &XVIII huius, iterum decrescunt: qua in variatione contingit secundò, Truncum fiert aequalem cylindro maximo. Et quia, qui aequealtus erat maximo cuius TR sub semitripla ipsius AC) maior erat illo maximo: minoris igitur factus altitudinis, quàm cylinder maximus, fiet illi aliquando iterum aequalis Adhuc igitur est minuenda TA amplius. Minutâ vero TA, &cum ea TC proportionaliter, minuitur quadratum TA: Manet vero quadratum CA: augetur igitur rectangulum TC, AV residuum: sed eius latitudo TCminuitur, ut dictum: vicissim igitur, &duobus quidem nominibus, augetur longitudo rectanguli AV: qua ratione constituitur proportio certa TC ad AV, qua usus Truncus, fit aequalis cylindro maximo secundò. Quod erat demonstrandum,