# Nova stereometria doliorum 87-2

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/87-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/87-2

THEOREMA XX. Trunci variarum coniugationum, eandem habentes inter se diametrorum proportionem, quo propius assecuti fuerint altitudine Cylindrum super eadem diagonio maximum, hoc erunt maiores: quo altiores illo, hoc minores. Inopinabile & hoc est. Quis non dixerit maiorem esse Truncum, cuius altitudo sit IA, trunco alio, cuius altitudo GA: si eadem utrique diagonios GA, eademque proportio basium minorum ad maiores? Arqui diversum est verum. Sit enim Cylinder maximu, cuius CG diameter basis, ad GA altitudinem, per Th. V, semidupla: & sit truncus, cuius diameter minor in CG lineà, maior in AX, continuatâ) sitque earum proportio quaecunque, mediumque inter illas arithmeticum GC, per Th. XII. Cùm igitur basium binarum inter se per diversos Truncos eadem ponatur esse proportio: erit etiam differentiae earum ad medium arithmeticum proportio per omnes eadem. Ac cum omnis talis Truncus superet cylindrum aequealtum in proportione Vnciae de quadrato differentiae diametrorum trunci, ad quadratum medij eorum arithmetici, per Th.XIII. huius; maior igitur erit hic excessus trunci, ubi maior cylinder. Sed cylinder CGA est omnium, super eâdem diagonio maximus: ergo excessus Trunci huius seu Vncia dicta, erit omnium reliquarum per reliquos truncos, eandem diametrorum proportionem habentes, maxima. Ac proinde, quamvis maior sit altitudo trunci quam GA: quia tamen minor cylinder huius altitudinis; minor etiam erit truncus. Verbi causa, sumatur proportio diametrorum trunci omnium maxima, hoc est, infinita, sumatur inquam Conus pro Trunco, finis omnium truncorum. Sit Coni altitudo IA, cuius quadratum est semissis quadrati AC.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
