# Nova stereometria doliorum 88

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/88

Sitque basis cylindri CIA aequealti, linea CI aequalis altitudini Al. Et quia CI est medium arithmeticum inter diametrum trunci, earum verò altera est o. erit igitur reliqua, sc. diameter basis Coni, dupla ipsius CI. Hic igitur pro corpore huius coni ducenda est pars tertia de Al in quadratum duplae CI, quod est quadruplum quadrati CI: duplum ergo quadrati CA. At Conusalius(rursum pro trunco eiusdem proportionis diamerrorum altitudinem habens GA, cuius quadratum est triens de quadrato (A, similitet duplam ipsius GC, habebit diametrum basit, quadratum ergò quadruplum; Est autem quadratum GC bes quadrati AC; quatuor ergo besses, sunt octo terriae, quae duplum seu sex tertias prioris coni superant duabus tertijs, cum econtra illius quadratum altitudinis, semissem habens quadrati CA, huius altitudinis quadratum, quod est triens quadrati CA, superet tantum unà sexta quadrati CA. Nec hoc tamen detrimentum omne est censendum: quia non quadrata, sed altitudines ipsae ducuntur in bases; imò nec altitudines ipsae, sed trientes tantùm. Maius igitur lucrum est Coni in basi CG longiori, quam damnum in GA altitudine breyiori.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
