# Nova stereometria doliorum 89.1-4

Kepler, Nova stereometria doliorum, 89.1 to 89.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/89.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/89.1

Parergon quidem est hic, & Episagma, quod scopum attinet libellis cognationis tamen causa cum praecedenti hîc ad scriptum: cuius similitudo cum hoc, primam mihi fidem fecit: etsi trunci praecedentis Th, non sic coniugati sunt, ut nos hactenus hanc vocem usur pavimus; super eadem tamen & ipsi diagonio sunt descripti, & habent eandem inter se proportionem basium: quemadmodum caeteri coniugati habent eandem inter se proportionem diametri basis minoris ad latus acclive. Altera dixis est ex proprietate coniugationis cylindri maximi, & quod in praecedentibus demonstravi, esse aliquam altitudinem trunci coniugati, maiorem altitudine cylindri maximi, aliquam illâ minorem: quarum utrarumque trunci sint aequales cylindro maximo: illum ipsum verò, qui est aequealtus maximo, truncus cylindro, corpus habere majus: & utrinque tam versus cylindrum coniugatum, quam versus truncos humilimos, decrescere truncos. Causaigitur nulla apparet, cur alibi in vicinia consistat meta corporis incrementorum, quam in hac ipsa, Adde indicium calculi. Sit coniugatio, in qua diameter CI, aequet altitudinem IA, & sit huius coniugationis truncus, aequealtus cylindro CGA, hic maximo, se. cuius diameter CG, semidupla ad GA altitudinem. Ergo minor trunci diameter erit in CG, est autem aequalis lateri acclivi, quippe ponitur ad id esse, ut CI, ad IA. Est igitur CF diameter minor, secans IN, perpendicularem ex centro N, in puncto F, & FAlatus accliveVrigitur GL ad CG sic CN ad CF. Sed CL est bes de CA, & quadratum CL quatuor nonae de quadrato CA; & quadratum CN est quarta pars de quadrato CA, denique quadratum CG est bes de quadrato CA. Vt autem CL, quatuor nonae, ad bessem CG, sic pars quarta CN ad CFtres octavas. Ergo quadratum CF erunt tres octavae quadrati CA:tantum verò est etiam quadtatum altitudinis Fa. Ablatae igitur tres octavae de quadrato CA, relinquunt quinque octavas, rectangulo sub CF diametro minore & opposita diametro maiore, quae cum Ax coincidit, excurrens ultra X.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
