Latin
89.5 to 89.6
Kepler, Nova stereometria doliorum 89.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm ergo quadratum CF, &rectangulum diametrorum CF &maioris, habeant latitudinem eandem CF; longitudines earum erunt ut plana ipsa, scilicet ut tria ad quinque. Haec est igitur proportio diametrorum trunci qui ex hac coniugatione est aequealtus cylindro maximo. Quare, per XIII huius, u quadratum 16, medii eorum arithmetici 4, sc. ipsius CG, ad Vnciam quadrati 4, differentiae diametrorum 2, (vncia vero de 4 est triens) sic corpus cylindri CGA maximi ad excessum CFA trunci aequealti: truncus ergò excedit cylindrum maximum triente unius sedecimae, seu parte quadragesima octavâ corporis cylindri CGA. Quaeratur igitur proportio cylindri maximi CGA ad cylindrum coniugatum CIA. Est quadratum basis CI, semissis quadrari CA; sed quadratum CG, est bes quadrati CA: quare proportio basium CI ad CA ut 3 ad 4. Vicissim quadratum altitudinis IA est semissis, quadratum altitudinis GA est triens quadrati CA: proportio igitur quadratorum, Aad GA est ea quaez. ad 2. vel quaeę ad 6: ipsarum igitur linearum IAad GA proportio est dimidia, sc. quę 70000 ad 24495-vel huius ad 20000 Componitur autem proporrio corporum ex proportione basis &proportione altitudinum.