Latin
CVRVORVM REGVLARIVM
Kepler, Nova stereometria doliorum 9
Unproofread scanNot analysed yet
CVRVORVM REGVLARIVM stereometria. THEOREMA I. Principiò requirebatur cognitio proportionis Circumferentiae ad Diametrum. Et docuit Archimedes, Rationem circumferentiae ad diametrum, esse proximè eam, quae est Numeri 22, ad 7. Schama I. Ad hoc demonstrandum vsus est figuris circulo inscriptis &circumscriptis; quae cum sint infinitae; nos facilitatis causa vtemur sexangula. Sit enim in circulo CBD, regulare sexangulum, cuius anguli C, D, B, latus DB, &tangant circulum duae rectae in D &B, coeantque ad communem sectionem F: ¢rum A cum F connectatur lineâ AF, quae secet rectam DB in G, areum DB in E. Cum igitur DGB sit recta, iae. ductus à D in B brevissimus, DEB vero arcus, id est ductus à D in B non brevissimus, longior igitur est DEB, quam DGB. Econtra cum recta BF tangat circulum, omnes igitur partes arcu B sunt intra FB versus GB: quòd si EB esset recta, omnino brevior esset, quàm FB, Nam AEB, FEB anguli sunt aequipollentes Recto, cum EFB sit acutus. Ergo EB subtensa minori angulo EFB, minor est, quam FB, quippe quae maiori est subtensa. Licet autem argumentari de EB ut de recta, quia vis demonstrationis secat circulum in arcus minimos, qui aequiparantur rectis. Quanquàm inter ea quae communi sensu sunt nota, recipi potest, arcum DEB, intra triangulum DBF, minorem esse lineis DF, FB, quippe qui cum flectatur versus angulum DFB, nullam tamen particulam habet extra lineas DF, FB: comprehendens autem, sensu communi majus est comprehenso. Secus haberet, si arcus DEB esset linea flexuosa &inordinata. Cum igitur DB sit latus inscripti sexanguli, &DF, FB sint duae medietates circumscripti sexanguli; arcus DEB erit circuli pars sexta: major verò erat quàm DB, minor quàm DF, FB. Sex igitur lineae DB, minores sunt quàm circumferentia circuli, &duodecim lineae DF, vel FB, sunt maiores quàm circumferentia Est autem DB latus sexanguli regularis, aequale ipsi AB semidiametro. Sex igitur diametri AB, hoc est tres diametri CB, vel (diametro in septem aequalia divisa) Viginti &vna septimae, sunt breviores circumferentia. Vicissim cum DG. GB sint aequales, erit GB dimidium ipsius AB. Quadratum verò AB aequale est junctis AG, GB quadratis, &est quadruplum quadrati GB, ergo AG est triplum quadrati GB.