# Nova stereometria doliorum 90-2

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/90-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/90-2

THEOREMA XXII. In conjugationibus, quae quadratum diametri habent duplum quadrati altitudinis aut majus, trunci omnessunt minores cylindro maximo, conjugato scilicet suo: & hoc tanto plus, quanto recesserimus à proportione dupla. In Schemate XIX. sit CGA conjugatio proportionis duplae quadrati CG ad q. GA, & sit CA proportionis minoris, & subcontrarij cylindri ad H & B: sunt igitur omnes cylindri inter H & E, & proinde etiam trunci illis aequealti, maiores cylindro ad H vel B terminato, & paulo infra B usque in A. omnes trunci minores cylindris H & B, per XV, & XVI praemissas. Quo propius verò fuerit H ipsi G, hoc etiam propius erit Bipsi G, & hoc minor arcus HB, in quo trunci maiores: tandem ergò cylinder CGA est idem, ipse & suus subcontrarius, vicem & H & B sustinens. Quemadmodum igitur omnes cylindri post B, minores sunt ipso I, & trunci omnes paulò infra B, sic etiam hic omnes cylindri post G, & cum ijs trunci aequealti, erunt ninores ipso CGA conjugato. Quod enim illic trunci non in B sed paulo infra B incipiunt e vadere minores; causa est, quia in ipso Bdatur cylindro truncus aequealtus, conjugationis CIA At hic in ipso G, non datur truncus cylindro aequealtus ex conjugatione CGA; primi igitur à Cylindro CGA trunci, statim sunt humiliores lineà GA, plus amittentes per altitudinem, quam acquirant per adjectionem trientis. Eadem analogia apparet etiam sic. Nam trunci conjugationis hujus, omnes ab ipso Cylindro, sunt illo humiliores, quippe conjugationis suae capite. Qui cum sit ipse Cylindrorum maximus, omnes igitur ei conjugati Trunci sunt eo ordine minores, per Th: XXI. quo ordine absunt ab altirudine illius: maximus igitur inter illos Cylinder ipse: quippe seipsum solus Haec inter illos, aequans altitudine. Haec est demonstratio inconvincibilis per analogiam, sed quia Geometrae minus assuefecerunt se ad analogias, age operosiorem & planè Geometricam tentemus demonstrationem, revocato Schemate XXI.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
