# Nova stereometria doliorum 90

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/90

Ductis igitur in se mutuò terminis analogis, proportio cylindri CIA ad cylindrum CGA, provenit eadem, quę 9oc0ad 979g- Supra Theor. III, Columnarum ex his conjugationibus, proportio erat quae 2828-ad3080-. Quòd si hunc numerum cylindri CGA, commuto in 36, seu in qę trientes, numerum priorem, erit in hac proportione numerus cylindri CIA44. Est ergo cylinder CIA, ad truncum CFA conjugatum, ut 44 ad 9, & truncus maior parte paulò plus nonâ. Id verò consonum est huic Theoremati & Corollario III. Th. IX. huius partis; ibi enim cum esset proportio diametrorum, quae: ad 3, hoc est quae 20. ad 30, truncus excedebat parte paulò plus undecimà, crescens: crevit igitur usque dum esset proportio quae 3. ad c, id est, quae jg ad z0, tunc maximè truncus excessit parte plus nonâ, ut hic probatum. Viterius, quando fuit proportio, quae j. ad 2. hoc est quae j5 adg0, truncus iterum decrevit, ut excederet parte tantum nonà. Quod igitur in vna conjugatione fit, ut truncus aequealtus cylindro maximo, plurimum excrescat super cylindrum conjugatum, id in omnibus fieri consentaneum est.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
