Latin
THEOREMA XXII
Kepler, Nova stereometria doliorum 91
Unproofread scanNot analysed yet
In quo sir truncus CTAV conjugationis CGA: &continuetur CT, donec secer circulum in E: connectanturque puncta EA, cylinder ergo CEA minor est cylindroCGA, per Th. V. Ei vero aequealtus est Truncus CTAV, ex constructione, quia EA, TR, aequales. Maior est igitur truncus cylindro CEA, triente quadrati de AR, per XIII. praemissam. Probandum est, proportionem GA ad AE maiorem esset, quam proportionem quadrati CE cum triente quadrati AR vel ET, ad quadratum CG; sic ut cylinder CEA plus amiserit per humilitatem EA, quam lueratus est per trientem quadrati ET. Primùm itaque quadratum TR vel AE minus est quadrato TA, ipso quadrato toto AR. Sed &quadratum CE minus est quadrato GE cum triente quadrati AR, ipso hoc triente quadrati AR. Differentiam igitur illic inter terminos, facit aliqua quantitas, quae est tripla quantitatis, quae hic terminos differre facit. Et sunt praeterea hi termini maiores duplis illorum terminorum. Nam cùm quadratum CG sit duplum quadrati AG, hic quadratum CE, majus est quadrato CG, &quadratum AE, minus quadrato GA. Cùm autem inter aliquos terminos ut 25. 26. differentiam facit aliqua quantitas, ut j, eius vero quantitatis triplum, ut 3, differentiam facit inter terminos, minores dimidijs, vel saltem posteriorem posterioris dimidium, ut inter 30. 13. proportio minorum terminorum, est maior sextuplâ proportionis maiorum; ut jo ad jg, vel 20 ad 26, proportionem habet maiorem, quàm sextuplam proportionis a ad 20: &multo esset maior, si etiam posterior Manente enim terminus 17 minor fuisset dimidio posterioris 26. aequali differentia, quo minores fiunt termini, hoc magis augetur proportio. Est ergo proportio quadrati TA ad quadratum TR vel EA, maior Ipsasex tuplâ proportionis quadratorum CE &trientis de AR, ad CE. rum igitur linearum TA ad TR vel EA, proportio est maior tripla quadratorum CE &trientis de AR ad quadratum CE. Eodem modo demonstrabimus etiam, quadratum de CE ad quadratum CG minorem habere proportionem, quam rectas GA ad AT.