# Nova stereometria doliorum 92.1-4

Kepler, Nova stereometria doliorum, 92.1 to 92.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/92.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/92.1

Nam quadratum CG est aequale rectangulo BVD, divisa BA in D, ut sit AD dimidium ipsius DB, sicut quadratum AG dimidium est ipsius GC, per ThVIL. huius. Sed CE est medium arithmeticum inter VB & VA, per Th. XII. huius. Ergo quadratum CE aequat rectangulum BVA totum, & insuper quadratum AR, dimidiae ipsius AB: si ergo ad BV vel CTadijciatur parallelogrammum, aequale quadrato AR, accedet ad VA, latitudo parallelogrammi, quae sit AH. Quadratum igitur CE aequale erit rectangulo BVH. Sed & quadratum CG erat aequale rectangulo BVD. Ergo ut HV ad VD; sic quadratum EC, ad quadratum GG. Dico HV ad VD proportionem esse minorem, quam DV ad VB. Est enim BD dupla ipsius DA, & BA dupla ipsius AR: ergo etiam AD dupla ipsius DR; quod si AH aequalis esset ipsi AD; eoque aequalis HD ipsi DB: tamen minor esset HV ad VD, quam DV ad VB: lam verò AH est minor quàm AD, adeoque etiam minor quàm Nam quadratum CT vel VB semper majus est duplo ipsius BA, DR. per Th. X. huius. Nam si esset duplum, altitudo trunci esset nulla, corpus nullum: semper igitur quadratum VB est majus octuplo ipsius quadrati AR. Cùm igitur sint continuè proportionales, VB, AR, AH, erit etiam ipsa recta VB semper maior octuplo ipsius AH, ac proinde AR medium proportionale inter AHj, & BVS–. Qualium igitur est AR radix de g– talium AH est j. Sed radix de g est inter: & 3. in altitudine trunci nulla, corpore nullo, & cito fit, vel in minima altitudine trunci, ut ex g fiat 9, quando radix eius est 3, & in altitudinibus maioribus semper maior. Ergo AH ubi maxima, inter dimidiam & tertiam partem ipsius AR consistit, sitque, per augmentum altitudinis truncorum conjugatorum, quacunque parte ipsius AR minor, sic ut tandem cum ipsa AB evanescente (trunco in merum cylindrum transeunte) fiat infinitae parvitatis portio de AR.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
