# Nova stereometria doliorum 92.5-7

Kepler, Nova stereometria doliorum, 92.5 to 92.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/92.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/92.5

Atqui si absque AH esset, proportio AV ad VD esset minor dimidia ipsius DV ad VB, quia AD est dimidium ipsius DB: & cùm proportio DV ad VB sit dupla ipsarum GC ad CT, vel GA ad AT: ergo si absque AH esset, proportio AV ad VD, & sic etiam quadratum EC ad quadratum CG, semper esset in minori proportione, quam rectae GA ad AT. Cùm autem inter AR & AH, per diversos truncos, sint omnis generis proportiones? fitalicubi, sc. in truncis proximè aequealtis cylindro, ut AH non tantum adijciat, ut proportio HV ad VA aequet proportionem GA ad AT. & tunc res est certa, duo enim elementa sunt proportionis GA ad AE, alterum AT ad EA vel TR, alterum GA ad AT, duobus elementis proportionis, quadrati GE cum triente quadrati AR, ad quadratum GC, singula singulis maiora. In truncis igitur proximis à cylindro conjugato decrevit altitudo maiori proportione, quam qua crevit basis cylindri, aequantis truncum: atque hoc solum demonstrandum fuit, dato enim initio truncorum cylindro minorum, deinceps trunci continuè minuuntur, donec evanescant. Sequentes tamen casus pertinent ad demonstrationis maiorem evidentiam. Vel aequatur proportio HV ad VD proportioni GA ad AT, in truncis humilioribus; & sic proportionum dictarum elementa posteriora, sunt aequalia, sed priora adhûc inaequalia, & plus triplo maior excessus rectae AT super TR, in comparatione cum TR, quam triens quadrati AR, in comparatione cum quadrato GE, & id sine compensatione tota igitur altitudinum proportio, adhûc maior est proportione altitudinis basium.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
