Latin
THEOREMA XXII
Kepler, Nova stereometria doliorum 94
Unproofread scanNot analysed yet
Posito, quod dolia Vinaria constent truncis conicis puris, in ijs quidem, quae curta sunt, venter omnis diminuit aestimationem capacitatis; in Austriacis verò perinde ferè est, sive ventrem habeant, sive cylindricam figuram propius imitentur: quia nunquam usu venit, ut venter in tantam excrescat amplitudinem, ut habeat profunditatem duplam diametri orbis lignei: quo casu sanè, per Corollaria ad Th. IX, amitteret plusquàm quartam partem. Sed nec unquàm profunditas fit sesquialtera diametri orbis lignei, quo casu venter amitteret partem circiter tricesimam. At si sesquitertia, quod valde in solens, jam attenuatum est damnum ventris ad partem septuagesimam. Atque haec est altera illa, &nobilissima quidem proprietas dolij Austriaci. Sicut enim Th. V. nihil magnum potuit ei nocere variata nonnihil figura per errorem artificis, propterea, quod Lege &More ducibus, ad figuram omnium capacissimam aspiravit artifex, incidens in figuras capacissimae proximas, in quibus, ut proximis, defectus, ex legibus circuli, non est observabilis interinitia: sic nunc etiam nihil ferè in hoc dolio variat venteramplus an strictus, res cumprimis grata opifici; quia non ita facile est, ut proportionem tabularum ad orbes, sic ventris amplitudinem pro lubitu exprimere: nec ad amussim praevidet, quantus dolij venter sit evasurus, redigereturque in angustum, si lex amplitudinem certam ventrium praescriberet. Quòd igitur lege tali tam molestâ non est opus, id commoditati proportionis Tabularum ad Orbes, quam observat Austria, acceptum est ferendum. THEOR. XXIII. Problema GEOmetris propositum. Data proportione diametrorum Trunci, coniugationem invenire, in qua talis truncus aequet Cylindrum conjugationis maximae. Primùm in ipsa conjugatione Cylindri maximi, jam truncus omnis, &sic etiam truncus datam habens proportionem diametrorum, est minor cylindro maximo, per Th. XXi. huius. Ergo coniugatio quaesita, est supra G, conjugationem cylindri maximi, versus conjugationem trunci, maximo aequealti, datam diametrorum proportionem habentis. Vt si truncus aequealtus cylindro maximo CGA, fuerit CFA, &conjugatus ei cylinder CIA, Fuerit verò etiam in conjugatione CGA, truncus CTA, &fuerit, ut CF ad diametrum oppositam parallelam per AX, sic etiam CT ad AV, corpus trunci CTA, conjugationis G, minus erit cylindro maximo CGA. Coniugatio ergo quaesita cadet supra conjugationem G, versus I. Quare quaesitus truncus habebit altitudinem maiorem quam GA. Et cylindri aequealti diameter basis, quae medium est arithmeticum inter diametros trunci quaesiri, longitudinem habebit minorem quam CG.