# Nova stereometria doliorum 95

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/95

Dico conjugationem quaesitam esse etiam ultra I, & altitudinem trunci quaesiti maiorem quàm Al, quod mirum videatur. Nam quia datur proportio diametrorum trunci, semper etiam datur earum proportio ad medium suum arithmeticum. Vt igitur CF ad CG, sic erit etiam quaesiti trunci diameter minor, ad sui aequealti cylindri diametrum. Atqui minor haec est, quàm GG, & remotior ab A: minor igitur etiam illa, quàm CF, & remotior ab A: minor ergo proportio CF ad FA, vel CI ad IA, quam diamerri trunci quaesiti adlatus suum acclive, hoc est, diametri cylindri conjugati ad suam altitudinem. Maior ergo quaesitae coniugationis altitudo, quàm AI, minor diameter, quàm IC. Hactenus demonstratio: reliquum huius Problematis Adriano Romano, & si quis alius est, cui Geber placet, expediendum transmitto. Cùm enim truncus omnis sit maior cylindro suo aequealto, in proportione Vnciae de quadrato differentiae diametrorum, ad quadratum diametri cylindri aequealti: Quare quadratum CA sic jubemur dividere, ut pars vna, aucta portione per differentiam diametrorum datâ, & ducta in latus partis alterius, aequet quadratum CG, ductum in rectam GA. Consultus hac de re Geber, respondit ex Cossa sua, inveniendam altitudinem tantam, ut, tribus post illam continuè proportionalibus existentibus, in proportione, ut est ipsa ad CA, primae aliqua certa multitudo, aequet datum numerum absolutum, cum aliqua certa multitudine tertiarum: huiusmodi verò aequationes in Geometria adhuc quaerunt cossistae, nec, me iudice, invenient unquam. THECR. XXIV. Problema GEOmetris propositum. Data coniugatione, in qua quadratum diametri in basi Cylindri, minus est duplo quadrati altitudinis, inve nire proportiones duas diametrorum, quae Truncos coniugationis eiusdem efficiat aequales Cylindro maximo. Data sit coniugatio CIA, in qua quadratum CI, minus sit duplo quadrati IA, oportet invenire truncorum coniugatorum diametros, aequantium cylindrum CGA maximum. Erit igitur altitudo trunci unius, maior quàm GA altitudo cylindri maximi, alterius minor, per XXL. huius. Per consequens igitur, illius proportio diametrorum erit minor proportione diametrorum aequealti cylindro CAG maximo, huius maior: uterque suum habebit cylindrum aequealtum: qui non erunt subcontrarii ipsi sed subcontrariis proximi: quia si essent subcontrarii, essent aequales, per XVI huius. At cùm illorum trunci sint proportionis inaequalis diametrorum, quippe in eadem coniugatione diversas habentes altitudines; inaequales igitur adjicerent vncias quadratorum, differentiis suis, per XIII huius: itaque trunci ipsi fierent inaequales. At requirimus aequales, utrumque quippe unii HacteCGA aequalem. Hactenus demonstratio: reliquum Cossistae conficiant.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
