Latin
THEOREMA XXV
Kepler, Nova stereometria doliorum 96-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA XXV. Si diversarum conjugationum Trunci habuerint eandem inter se proportionem diametrorum, constituti super eadem diagonio: proportio corporum erit composita ex tribus elementis, ex proportione Cylindrorum coniugationis, &ex proportionibus Cylindri cuiusque ad suum Truncum conjugatum, prioris quidem Cylindri eversa, posterioris vero directa. Sit truncus CFA, conjugationis CIA, truncus verò CTA, conjugationis C A, super eadem diagonio CA; &habeat se CF ad diametrum maiorem per AX prolongatam, sicut se habet CT ad AV: dico corporis CFA proportionem ad corpus CTA trunci, compositam esse ex proportionibus tribus, j. CIA ad GGA, 2. CFA ad CIA, . CGA ad CTA. Simplex est subsumptio ad axioma tritissimum, quod quatuor quantitatibus ordine collocatis, proportio primae ad quartam, sit composita ex proportionibus interjectis: tantum in collocatione cautio est adhibenda: quia enim de proportione satagimus truncorum inter se, oportet truncorum alterum collocare loco quarto, alterum loco primo, cylindros in medio, cuique suum coniugatum proximum. Nam per Coroll. ad Th. III. columnarum, &sic etiam cylindrorum datur proportio, sc. CIA ad CGA. Sed per Th IX.