# Nova stereometria doliorum 97

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/97

datur proportio eversa CIA ad CFA, scilicet CFA ad CIA, & proportio directa CGA ad CTA: datae verò proportionis corporibus deinceps collocatis, resultat dicta series, Corollarium & Praxis. Ritè collocatis terminis, quibus exprimuntur proportiones tres, multiplica tres antecedentes, duos inter se & factum in tertium; sic etiam age cum tribus consequentibus, & comprehendent, qui prodeunt, proportionem quaesitam. Sit CIA coniugatio aequalitatis, CGA conjugatio proportionis semiduplae linearum, duplae quadratorum. Est igitur in Corollario Th. III. proportio CIA ad CGA ut 2828 ad 3080. vel 101 ad 110. In Corollario verò I ad Th. IX. cum est proportio diametrorum, quae 1 ad 2: Truncus est ad cylindrorum priorem CIA ut 60ad 54, hoc est ut 10. ad 9. In Corollario altero, cum est eadem proportio diametrorum quae 1. ad 2, cylinder posterior CFA est ad Truncum ut 15 ad 11–1, Ergò Truncus. Cylindri. Truncus. Termini Antec. 10. 101. 15. factus 15150 Truncus CFA In minimis, ut 505 ad363– sic Truncus CFAad Tr. CTA. Corollarium II. In conjugationibus Aequalitatis & duplae quadratorum vel semiduplae linearum proportionis, ratio corporum per diversas diametrorum proportiones est ista. In Proportione Truncus aequalitatis diametrorum superat plus triente superat nonadecimâ aequalis est Trunco alteri deficit parte 42da. deficit parte 26 ta. deficit parte 23 tia deficit parte 20 ma deficit parte 18 a deficit parte 17 ma Exinde continuè plus deficit, usque dum cylinder, conorum omnium principium, deficiat parte vndecima, In proportionibus verò diametrorum maioribus: praevertitur trunaeus coniugationis duplae, evanescendo. Corollarium III. Posito, dolia esse ex puris truncis Conicis duplicatis, si eandem habuerint proportionem diametrorum, capacius plerumque est, quod Austriacam figuram, proportionis se. semiduplae diametri orbis lignei ad dimidiam tabularum longitudinem; quàm Rhenense, quod aequalem habet diametrum dimidiae tabularum longitudini. Rarissimè verò & forte nunquam sit, ut aequentur capacitate; quia vix vnquam profunditates ventrium ad diametrum orbis lignei, attingunt proportionem sesquitertiam. Hactenus de figura Dolij Austriaci, sequitur De virga cubica eiusque certitudine.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
