# Nova stereometria doliorum 98

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/98

THEOREMA XXV In dolijs, quae sunt inter se figurae similis: proportio capacitatum est tripla ad proportionem illarum longitudinum, quae sunt ab orificio summo, ad imum calcem alterutrius Orbis lignei. Sint dolia diversae magnitudinis, specie eadem SQKT, XGCZ, quotum orificia OA, diametri orbium ligneorum QK, ST & GC, XZ, eoSchema XXII. rumque ima T, K& Z. C. longitudines OK, OT aequales, sic & AC, AZ Dico, capacitates doliorum, esse in tripla proportione longitudinis OK, AC. Agantur enim IEs per O. A, plana CV, AY, parallela orbibus ligneis, & sint duo trunci Conici, SV& VQ, CXY, & YG inter se similes. Quae igitur de proportione dimidiorum doporum suut vera, illa etiam de duplicatis erunt vera. Sint igitur proposirae figurae OVKQ AYCG, conici trunci, sintque latera figurarum OQ, VK, & AG, YC. Diametri Basium minorum QK, GC, diametri basium maiorum OV, AY: & OQRV, AGCY sectiones quadrilaterae figurarum per suos axes, similes inter se, earumque diagonij OK, AC. Ergò cum figurae similes, sint ad seinvicem in tripla proportione analogorum laterum, erit proportionis AG lateris ad OQlatus, aut GC diametri ad OK diametrum tripla, proportio GY corporis ad QV corpus. At in figuris planis trilateris AGC & O similibus, ut GC ad analngum Q, vel ut AG ad analogum OQ, sic etiam diagonios AC ad analogon diagonion OX. Quare etiam proportionis AG longitudinis ad OK longitudinem tripla est, proportio GY corporis ad QV corpus: & sic etiam totius GZ dolij ad totum QT dolium. Corollarium I, & structura virgae.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
