# Nova stereometria doliorum 99

Kepler, Nova stereometria doliorum, THEOREMA XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/99

Manifestum hinc est, si virga mensoria dividatur in partes aequales tantas, ut prima & infima illarum sit longitudo OK dolioli, quod capit n phoram unam: ad singulas verò partium aequalium adijciantur numeri, qui sunt inter se in triplicata proportione numerorum divisionis aequabilis, nimirum ad finem primae partis Vnitas, ad finem partium?, numerus 8, ad 3, Numerus 27. ad 4. Numerus 54, ad; Numerus 325. & sic consequenter, & numeri reliqui, qui cadunt inter hos cubicos, ordinentur in spacia intermedia; sic ut pars secunda subdividatur in particulas) alias, non aequales, sed proportionales, quibus apponi possint numeri 2. 3. 4. 5. c. 3, medij inter. & 9. & sic de caeteris quod Virga in dolium rite immissa, numeri ad quos usque pertingit interior tabulae superficies OA, principio virgae in E, vel T, Z stante, sint indices Amphorarum, quas capit dolium, proportionisnimirum eius, quam habet dolium, verbi causa, G/, ad doliumQTAmphorae unius. Corollarium II. Eodem recidit res, quod quidam in triangulo AGC, pro latere AC metiuntur laterum AG, GC summam, pro virga circumgestantes limbum ex pergamena convolutum, amphorarum numeros eadem lege inscriptum cuius evoluti principium apud calcem C affigunt, longitudinem à C in G & porrò ad A extendunt, de nota eius quae tetigerit punctum A, pronunciantes numerum amphorarum. Nam marginis apud G, procurrentem longitudinem, & circulorum ligneorum, viminibus revinctorum, rabularumque & orbis lignei GC crassitiem, quam amplectuntur circunductu limbi, praesupponunt per omnia dolia similem.

---

Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum.
