# Institutionum mathematicarum erotemata 2

Konrad Dasypodius, Institutionum mathematicarum erotemata, INSTITVTIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/institutionum-mathematicarum-erotemata/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/institutionum-mathematicarum-erotemata/2

Nomen μαθήσεως, μαθημάτων, καὶ μαθημάτικων ἐπιστημων: inde suam originem ac cepit: quod cum Rhetorica quidem, atque Poëtica, & vulgaris Musica etiam vsu atque exercitatione, absque disciplina ἄνευ μαθήσεως percipi possint. tame Mathematicae scientiae, non possint, à quoquam intelligi: nisi prius hisce operam diligentem dederit scientijs. Ideoque ἀπο τῆς μαθῆσεως, & disciplina: hae scientiae, ita dictae fuerunt. Praesertim cum ad scientias & artes alias capessendas, sint maximè idoneae, & circa res perpetuò se eodem modo habentes, versentur. Defini Mathematicam? Mathematica est scientia contemplatiua: quę non solum res intelligentia & ratione perceptas: sed & sensibus deprehensas: κατʼ ἀφαιρεσιν, per abstractionem explicat. Cuius speciales potissimum scientiae sunt, vt alio loco dicetur. Arithmetica, Geometria, Logistica, Geodaesia, Optica, Cosmographia, Mechanica, Musica. Quae est harum scientiarum vtilitas? Ea est ita multiplex, & per omnes hu manę vitę partes diffusa: vt hisce carere non possimus. Incipit enim mathematicus, à minimis, vt puncto, & vnitate: tan dem desinit: in coeli & terrae vniuersitatisque rerum, contemplatione. Quid est Logistica?

---

Konrad Dasypodius, Institutionum mathematicarum erotemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutionum_mathematicarum_erotemata.
