Latin
ELEMENTA
Konrad Dasypodius, Institutionum mathematicarum erotemata 32
Unproofread scanNot analysed yet
Rythmorum genera, in Musicis: à duobus duntaxat sensibus deprehenduntur: visu &auditu: &cernitur in tribus rebus: in motu corporis, in cantilenis, &dictionibus. Quae sunt partes Rythmicae? Quinque: Docet enim primo de temporibus. 2. de generibus rythmicis, &differentijs pedum, secundum genus. 3. de agoge rythmica, hoc est: quo genere modi, atque numerus ducantur. 4. de mutationibus. 5. de rythmopoeia. Quid de Metrica, tertia Musicae parte? Metrica cum de quinque doceat. περι στοιχεῖων, de elementis, siue literis, περι συλλαβῶν, de syllabis, περιποδῶν, de pedibus, περι μετρων, de metris: περὶ ποιημάτων, depoëmatis: non necesse est, nos hîc omnibus immorari: cum Grammatici abundè, de his praecipiant. Quanquam non ad Grammaticam, sed ad Musicam, haec tractatio proprie pertineat. Quid tandem de Musica practica? Haec diuiditur, εἰς τὸ χρηστικὸν, καὶ ἐξαγεελτικον. sed quia haec breuiter proponi non possunt: &peculiarem atque longiorem exposcunt explicationem: idcirco ad alium locum reijcimus. Finis Elementorum Musicae?