Latin
INSTITVTIONVM
Konrad Dasypodius, Institutionum mathematicarum erotemata 4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum in materia Bενvnum: sit minimum. sicuti in Arithmetica vnitas est minimum: vtitur Logisticus: vno tanquam minimo, in multitudine rerum, eiusdem generis. Vnum enim hominem in multitudine hominum, numeranda: tanquam indiuisibilem, ponit esse. Quotuplex est ergò harum scientiarum differentia? Quadruplex praecipuè Primum enim discriminantur ordine. Arithmetica enim est superior &prima: Logistica inferior, &ὑπἄλληλος, subalterna sci entia. Secundò principiis: Arithmeticae principium est vnitas, à rebus abstra cta: Logisticae vero, vnum: inhaerens rebus sensilibus. Tertio subiecto: Arithmeticae subiectum est: ὁ ἀριθμὸς, numerus. Logisticae vero, τὸ ἀριθμητον, numeratum, a re aliqua denominatum.