# Institutionum mathematicarum erotemata 4

Konrad Dasypodius, Institutionum mathematicarum erotemata, INSTITVTIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/institutionum-mathematicarum-erotemata/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/institutionum-mathematicarum-erotemata/4

Cum in materia Bενvnum: sit minimum. sicuti in Arithmetica vnitas est minimum: vtitur Logisticus: vno tanquam minimo, in multitudine rerum, eiusdem generis. Vnum enim hominem in multitudine hominum, numeranda: tanquam indiuisibilem, ponit esse. Quotuplex est ergò harum scientiarum differentia? Quadruplex praecipuè Primum enim discriminantur ordine. Arithmetica enim est superior & prima: Logistica inferior, & ὑπἄλληλος, subalterna sci entia. Secundò principiis: Arithmeticae principium est vnitas, à rebus abstra cta: Logisticae vero, vnum: inhaerens rebus sensilibus. Tertio subiecto: Arithmeticae subiectum est: ὁ ἀριθμὸς, numerus. Logisticae vero, τὸ ἀριθμητον, numeratum, a re aliqua denominatum.

---

Konrad Dasypodius, Institutionum mathematicarum erotemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutionum_mathematicarum_erotemata.
