Latin
INSTITVTIONVM
Konrad Dasypodius, Institutionum mathematicarum erotemata 7
Unproofread scanNot analysed yet
Numeri, cum sub sensum non cadant: certis quibusdam indigent literis: aut etiam notis, &characteribus: quibus exprimam tur. Hodie vero, in scholis Logisticorum: vsitatissima ratio exprimendi numeros: fit per dece notas: quas Syphras aut Zyphras appellant. vt I. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. oëchę nominatur, significatiuę. postrema vero. 0. quam nullamvocant. quia per se sola, nullam significatione, etiam saepius repetita habet: caeteris vero notis significatiuis, addita: eas in decuplum, &amDe his postea videbimus: nunc persequamur definitiones. Quid est Numeratio? Ἀρίθμήσις, vel ἐπαρίθμησις: est cuiuslibet numeri, vsitata &recepta per notas notatio: eiusdemque vera, &ge nuina enunciatio. Hęc enim duo sunt, coniungendo. Primum vt quantum numerus valeat: suis notetur characteribus: deinde cognito ¬ato alicuius numeri valore: etiam rite verbis exprimatur. Cum Logisticae finis sit, πράξις operatio: quot &quos habet operandi modos, Logisticus? Quemadmodum apud Dialecticos &Rhetores, quatuor sunt modi argumentandi: Syllogismus, Enthimema, Inductio, &Exemplum. Sic apud Logisticos, vniuersales operandi &supputandi modi (quos perperam species Arithmeticae vocant) sunt quatuor.