# Oratio de disciplinis mathematicis 10.1-2-5

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 10.1 to 10.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.1-2

Atque hae sunt Pythagorae & Pythagoricorum tot talesque proportiones: reliquae uero à Neotericis sunt inuentae. Tandem numeri proportionales sunt: quando pri mus secundi, & tertius quarti aequaliter fuerit multiplex, uel eadem pars, aut eaedem partes. Similes uero numeri plani atque solidi sunt: qui latera habent proportionalia. Perfectus numerus est, qui suis partibus est aequalis. Vocabula seu definitiones & diuisiones Geometriae. Eometria est scientia magnitudinum: & eogrum quae his accidunt. Vel Geometria est scientia, quae uersatur circa quantitatem continuam: sineque motu existentem: quae etiam syllogisticis necessarijsque per axiomaticas sententias demonstrationibus factis: inuenit longitudinis, & latitudinis, atque profunditatis dimensionem. Veteres sane cognitionem illam superficierum planarum: distinxerunt à sciens tia corporum solidorum: nam illam appellarunt Geo etriam: sicuti & Plato fecit in Politeia: hanc uerò quae tractat corpora solida: Stereometriam. Verunta men recentiores, propterea quod utraque barum scientiarum, uersetur circa magnitudinis contemplationam: communi etiam nomine appellarunt Geometriam. atque illas coniunxerunt: quasi una sit doctrina, quia uersantur circa eundem scopum, ut iam dictum est. Vt enim in planis sunt figurae rectilineae, & circulares, & mixtae. Sic quoque in solidis corporibus, quaedam constant ex planis rectilineis, alia uero ex circumserentialibus, nonnulla denique ex mixtis. Proclus etiam inquit Geometriam diuisam esse in centemplationem planorum, & Stercometriam: quia non est propria aliqua de punctis & lineis doctrinat sicuti neque figura fieri posset ex his absque superficiebus planis aut solidis: Omnino itaque Geometriae officium est atque munus positum in co: ut superficies pla nas, & solida corpora constituat, constitutaque inter se conferat, aut diuidat. Alij uero sic dicunt: Terrae dimensio diuiditur in duo: Geometriam inquam, & Geodaesiam. Nam areae aut spacij alicuius artificiosa dimensio: est sane terrae dimensio: & meritò appellatur Geometria: Verum unius alicuius, eiusdemque loci distributio & distinctio: respectu diuersarum personarum: est terrae distributio atque diuisio: eamque ob causam Geodaesia appellatur: siquidem δαιω, idem est quod diuido, distria buo. At unaquaeque harum rursus in duo alia subdiuiditur: Nam Geodaesia interdum quidem distribuit segmenta in similes figuras: interdum uerò in dißimiles. similes quidem, ut si quoduis quadrangulum oblongum, distinguit in tres figuras quadrangulas oblongas.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
