# Oratio de disciplinis mathematicis 10.18

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, THEMATICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.18

uel latera: tertia uero super qua crura illa sunt constituta, appellatur subtendens, quasi dicas linea quae angulum ubtendit superiorem. Proprie tamen in triangulo rectangulo: linea quae angulum subtendit rectum: appellatur subtendens: ex duabus uero reliquis quae angulum claudunt faciunt rectum: illa quidem quae uel loco superiore ad inferiorem progreditur: nominatur perpendicularis: quae uero inferius quasi substrata est: & figuram comprehendit efficitque dicitur esse basis. In quadrata uero figura: uertex dicitur linea quae perpendiculares loco superiore connectit: super qua uero perpendiculares consistunt: illa appellatur basis: atque laterales lineae rectae nominantur perpendiculares: et quasi recte super basi insistant. Diagonalis dicitur quando in figura quadrata, aut parallelogrammo: ex angulo in angulum oppositum, recta ducta fuerit linea.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
