Latin
10.5 to 10.8
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 10.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
sunt autem ex dißimilibus generibus figurae factae &compositae Gonus &cylindrus &semicirculus: &quae his sunt similes. ex similibus autem generibus factae: sunt figurae solidorum rectilineorum. Est &alia diuisio superficierum in figuris solidis. aliae enim sunt simplices, aliae dibzy G Google alia uero mixtae. Simplices quidem sunt in solidis plana &sphaerica. mixtae autem conica &cylindrica &his similes, mixtae ex planis &circumferentialibus. Sphaericae uero mixtae sunt ex duabus circumferentijs, denique complures aliae sunt: partim compositae, partim mixtae &hae numero infinitae. Sic etiam in figuris solidis lineae quaedam sunt simplices, quaedam mixtae simplices quidem lineae rectae, &circulares. mixtae uero conicae &sphaericae. &hae quidem ordinatae sunt, infinitus autem in ordinatarum est numerus, sicuti compositarum. Sphaera est figura solida unica superficie contentas ad quam ab uno puncto, quod intra Sphaeram est, &medium punctum totius figurae, omnes lineae rectae eductae: sunt inter se aequales. uel est figura solida extremis partibus rotuns da, cum undique omnes distantias habeat aequales. quando enim semicirculi alicuius diametro manente, semicire culus circumducitur &in eundem redit locum, tum superficies quae fit à semicirculi circumferentia sphaerica nominatur, solidum uero corpus sphaera. Punctum uero sphaerae medium, centrum eius nominatur. Est autem idem cum semicirculi centro. Diameter etiam Sphaerae nominatur axis, &est recta quaedam per centrum ducta, quae terminatur ex utraque parte circumferentia sphaerae, quae loco non mouetur, sed fixa manet, &circa quam sphaera mouetur atque uoluitur. Extremitates axis nominantur poli, si uero sphaera fuerit secta, sectio erit circulus. Circuli polus in sphaera dicitur punctum illud quod fumitur in superficie sphaerae, aequo puncto omnes linea rectae ductae ad circumferentiam, aequales inter se sunt. Sicuti uero figurarum planarum Isoperimetrarum maxima est circulus, sic etiam ex omnibus solidis isoporimetris figuris sphaera maxima est, hoc est quae aequalis sit superficiei ac propterea alias omnes minores continere &complecti potest. Conus est figura solida basim habens, circulum, circumacta ab uno puncto.