# Oratio de disciplinis mathematicis 11-3

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, THEMATICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/11-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/11-3

Diameter uero est recta quae in circulo per centrum est ducta. Diacyclus autem, quae extra centrum: secat seu diuidit circulum. Aequedistans in figura quadrata quidem & quadrangulo oblongo: opposita ad oppositam ut superior ad inferiorem, & lateralis ad lateralem: quando superficies plana fuerit aequalis, atque hae quidem sunt lineae rectae. Verum, circumferentialis, in circulo quidem perimetrus dicitur: sed in Menisco interne & externe. atque haec sunt, quae de lineis dicenda esse existimauimus. Superficies est, quae longitudinem & latitudinem tantum habet. nam post punctum, & lineam, haec sequitur: eaque naturam habet magis simplicem, quam corpus, quod tribus interuallis constat: ideoque geometra pra addidit solum, particulam: ad duo interualla quae habet superficies: quasi dicat tertium interuallum non est in superficie. Alij uero definierunt superficiem, eamque extremitatem corporis appellarunt: idem quodammodo dicentes. propterea quod id quod terminat: ab eo quod terminatur interius est, & deficit uno interuallo. Sunt qui magnitudinem duorum interuallorum eam nominent: alij uero alioquocunque modo conformem eius reddunt definitionem: attamen unum idemque dicunt. Superficies plana: est quae exaequo inter suas extre mas posita est lineas rectas. Quamuis antiquis Philosophis non fuit uisum speciem ponendam esse superficiei, ipsam superficiem planam: sed tanquam unum idemque utramque esse assumendam ad constitutionem tius magnitudinis, quae duobus distat interuallis tantum. Ita enim diuinus Plato dicebat, Geometriam esse contemplationem superficierum planarum: tanquam differentiae loco, diuidens eam & distinguens à Stereometria, quasi superficies & superficies plana: eadem essent. Eadem ratione diuinus Aristoteles sentit de superficie. Euclides uero, & qui eum subsequuti sunt: genus ponunt esse superficiem: speciem uero planam superficiem: non aliter atque lineam rectam facimus spe ciem lineae. Ideoque seorsim definit planam superficiem: & distinguit à superficie: secundum proportionem & respectum lineae rectae, quia & illam quoque dixit aequalem esse spatio, quod est inter duo puncta. sic & superficiem planam simili ratione docet, quod si dua ponantur lineae rectae: tum occupare aequalem locum interuallo, quod est inter illas lineas rectas.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
