# Oratio de disciplinis mathematicis 11

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/11

Cubus est figura solida sex quadratis aequilateris, & aequiangulis contenta, quam etiam nominant hexaedron. Prismata uero sunt quae in basi coniungunt rectilineorum compositionem ad figuram rectilineam. sed quae neque pyramides, neque prismata sunt, ea quae à basi rectilineae figurae per rectilineam ad lineam rectam compositionem coniungunt. Ex prismatibus quaedam nominantur parallelopleurae, quae hexaedrae sunt, & plana opposita habent aequedistantia. Plana aequedistantia sunt, quae si protrahantur non concurrunt: aut in quibus si aequales & similes aliqui trianguli describuntur. unumquodque latus est recta aequedistans. Perpendicularis uerò in solido dicitur: recta quae à puncto sublimiori; ad planum subiectum ducitur. quae etiam cum omnibus rectis tangentibus se, & in eodem plano existentibus ad angulos rectos est constituta. Prismata uero parallelopleura quaedam sunt rectangula, quaedam non recta igula. Rectangula quidem sunt: quaecunque habent lineam rectangulorum. non rectangula uero, quae se aliter habent. Cubus est quae prius fuit ex posita figura ex aequedistantibus parallelo pleuris lateribus & rectangulis figuris. Docus seu laterculus est, qui longitudinem habet maiorem latitudine & profunditate. sunt etiam interdum qui latitudinem & profunditatem habent aequalem, sed craßitudo profunditas & altitudo idem significant. Plinthis seu quadra quae habet longitudinem minorem latitudine & profunditate, interdum haec inter se sunt aequalia. Sphyniscus est qui omnia haec habet inaequalia, longitudinem latitudinem & profunditatem: quidam etiam appellant βωμίσκον hanc figuram. Qui sint figurarum contactus, & quot numero. Caput. VII. NInea tangit lineam, aut superficiem, aut Wsolidum quoddam in puncto, & in linea. E punctum uero si aliud punctum tanget, fiet

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
