# Oratio de disciplinis mathematicis 13.6-7

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 13.6 to 13.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.6

sunt autem uertices eorum, puncta ipsa ad quae planae superficies deductae uel conductae angulos illos faciunt. Sunt praeterea etiam anguli interni & externi, anguli oppositi, et anguli ex ijsdem partibus: de quibus agemus alijs in locis. Figura est, quae termino uel terminis continetur. haec definitio figurae, etsi unica sit & simplex: tamen multarum figurarum in se continet differentias: secun dum finitum quod in ea est: & infinitum. atque circum ferentialibus figuris inducit ideam finiti: rectilineis uero infiniti: denique figuris quae ex his fiunt: ideam mixti. Adhaec à primo numero sumit mensuras progreßionis specierum: unde etiam omnes constituit iuxta Ἀι τὰ numeros. alias quidem figuras iuxta simpliciores: alias uero iuxta numeros magis compositos: quia trianguli, quadrata, pentagona, & uno ut dicam uerbo: omnia polygona unà cum numeris progrediuntur in infinitas usque mutationes. Ex figuris uero aliae quidem sunt rectilineae, alia uero circumferentiales: nonnullae denique rectis & circumferentialibus lineis contentae. Sunt autem rectilineae figurae, triangulus, quadratum, Rhombus, Rhomboeides, quadrangulum altera parte longius: & quadrangulum oblongum: quatuor etiam Trapezia, pentagonon. hexagonon, & sic continenter usque ad pentecae decagonon.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
