# Oratio de disciplinis mathematicis 15

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/15

Buersa ratio est, sumptio antecedentis ad excessum, quo excedit antecedens consequentem. Permutata ratio est antecedens ad antecedentem, & consequens ad consequentem. Aequa ratio est cum plures sunt magnitudines, & aliae ipsis multitudine & numero aequales, & in eadem ratione. quando erit ut in primis magnitudinibus prima ad extremam: sic in secundis magnitudinibus prima ad postremam. aut aliter est sumptio extremorum terminorum, per intermißionem mediorum. Qui numeri sint irrationales & incommensurabiles, & qui rationales atque commensurabiles dictum iam antea est, nunc uero sequemur Euclidem qui elementa conscripsit, & de magnitudinibus dicemus, quod magnitudines dicantur commensurabiles, quae unam eandemque communem habent mensuram. Incommensurabiles uero quibus nulla contingit communis mensura. Lineae rectae potentia tantum commensurabiles sunt: quando quadrata quae ab eis describuntur: eandem figuram pro communi mensura habent. incommensurabiles uero quando quadratis non contingit figura aliqua, quae communis mensura esse poßit. Quibus positis ostendi potest, quod proposita sitae lineae rectae numero infinitae lineae rectae, contmensurabiles, & incommensurabiles sint.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
