# Oratio de disciplinis mathematicis 16-2

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/16-2

Vnde quadrilaterum separtem modis nobis constituetur: uel enim est quadratum uel quandrangulum altera parte longius, uel Rhombus, uel Rhomboeides: uel Trapezium aequicrurum, uel Trapezium scalenum: uel denique Trapezocides. Aequedistantes lineae rectae sunt: quae in eodem existentes plano: & in infinitum protractae ex utraque parte: ex neutra tamen inter se concurrunt; uel sunt quae neque inter se annuunt: neque etiam abnuunt in uno eodemque existentes plano: sed habent omnes suas rectas perpendiculares aequales, quae ductae sunt ab alterius rectae punctis, ad reliquam. quae uero minores: semper faciunt perpendiculares illas rectas: illae inter se annuunt, siquidem perpendicularis, altitudines figurarum & interualla linearum potest distinguere. ideoque aequalibus existentibus perpendicularibus: etiam interogle terualla rectarum aequalia erunt. quod si uero perpen diculares fient maiores uel minores: etiam distantia minuitur, & inter se annuunt in eas partes in quibus perpendiculares sunt minores. Sciendum tamen est, quod ex lineis quaedam sunt finitae atque figuram faciunt ut circulus, & Elleipsis linea, & haederacea, atque complures eiusmodi lineae. aliae uero sunt infinitae, atque in infinitum protrahuntur: ut linea recta, & sectio rectanguli coni atque sectio amblygonij coni & conchoeides dicta. Rursus ex ijs quae in infinitum protrahuntur: aliae quidem nullam figuram comprehendunt: ut recta, & praedictae conicae sectiones: aliae uero congrediuntur & figuram faciunt, atque quo ad reliqua in infinitum protrahuntur quarum nonnullae non concurrunt, hoc est quocunque modo protrahantur, tamen non concurrunt. Concurrentes uero aliae sunt, quae scilicet aliquando concurrunt. Ex ijs uero quae nunquam concurrunt: aliae sunt in eodem plano inter se: aliae uerò inceodem plano non sunt. Rursus quae non concurrunt, & tamen in eodem existunt plano: nonnullae idem semper retinens interuallum inter se. quaedam uero semper minuunt interuallum. ut hyperbole ad rectam: & conchoeides, ad rectam. Nam tales lineae quamuis interuallum eorum semper minuatur, tamen perpetuo manent linea neutiquam concurrentes, et inter se annuunt, neque tamen unquam omnino conueniunt. Quod sane theorema est maxime absurdum in Geometriae.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
